- CENTENARIA Forma
- CENTENARIA Formaapud Lamprid. in Alexandro Seu. c. 39. formas binarias, ternarias et quaternarias et denarias etiam, atque emplius usque ad bilibres quoque et centenarias, quas Heliogabalus invenerat, resolvi pracepit: atque ex his formis materiae nomen inditum est.Nempe locô centenariarum formarum, quas invenerat Heliogabalus et quae in usu versabantur, postquam iussu Alexandri resolutae sunt, nomen ipsum remansit, quod materiae nomen impositum est: Nam Centenarium, pro centum libris dici coepit: cum tamen minime reperiretur nomisma centenaria formâ cusum; cuiusmodi formas inveverat Heliogabalus, quibus centenarti cuderentur, aurei nummi, quorum quiliber 100. aureorum vulgarium pondus haberet ac pretium. In posterum itaque Centenarium dici coeptum, quidquid 100. librarum ponderis esser. Sic Centenarium, de 100. libris frequenter usurpant Historici et Graeci praecipue sequioris aevi. Cod. de cursu publ. l. 12. Centenariorum auri fit mentio, quae hippocomi in sacculis ferebant: qua lege cavetur, ne 60. libras sella cum frenis, sexaginta itidem averta non transeat, exceptis auri Centenaris, quae necesse est ab hippocomis in solitis sacculis reportari. Ubi Basilic. ὑπεξῃρήςθω δὲ τὰ τȏυ χρυσοῦ κεντηνάρια. Aurum scil. largitionale intelligitur, quod veredis imponebatur, et in sacculis hippocomi ferebant, si quando destinaretur ad comitarum Principis et sacris largitionibus inferendum porraretur. Quor autem auri publici Centenaria uni veredo imponerentur, conicit Salmasius ex l. 30. Cod. Theodos. quâ sanxerunt valentiniavus, Valens et Gratianus A. A. A. ut nemo amplius redae, quam mille pondo, angaria, quam mille quingentae; veredo, quamtrecenta, auderet imponere: quae trecentorum pondo summa tria Centenaria efficit. Vide eum Not. ad Lamprid. loc. cit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.